Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/37

Haec pagina nondum emendata est
17
LIBER DE DEO SOCRATIS


quod aëra proximum terrae volitando transverberant. ceterum cum illis fessa sunt remigia pinnarum, terra ceu portus est.

Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in aëre intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam – devergant enim pondere – sed nec flammida, ne sursum versus calore rapiantur. temperanda est ergo nobis pro loci medietate media natura, ut ex regionis ingenio sit etiam cultoribus eius ingenium. cedo igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam terrea neque tam levia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata vel enim utrimque commixta sint, sive amolita seu modificata utriusque rei participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. habeant igitur haec daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, ‹et› aliquid levitatis, ne ad inferna praecipitentur.

Quod ne vobis videar poëtico ritu incredibilia confingere, dabo primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas videmus; quae si usque adeo leves forent ut ea quae omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animadvertimus, gravatae caput editi montis ceu quibusdam curvis torquibus coronarent. porro