Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/36

Haec pagina nondum emendata est
16
APULEI


iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis ardore, conpareant, cur hoc solum quartum elementum aëris, quod tanto spatio intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur, quin in eo quoque aëria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aves aëri attribuet, falsum sententiae meritissimo dixeris, quippe [quae aves] nulla earum ultra Olympi verticem sublimatur. qui cum excellentissimus omnium ‹montium› perhibeatur, tamen altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, ‹decem› stadia altitudo fastigii non aequiperat, cum sit aëris agmen inmensum usque ad citimam lunae helicem, quae porro aetheris sursum versus exordium est. quid igitur tanta vis aëris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi verticem interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si sedulo advertas, ipsae quoque aves terrestre animal, non aërium rectius perhibeantur. enim semper illis victus omnis in terra, ibidem pabulum, ibidem cubile, tantum