Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/33

Haec pagina nondum emendata est
13
LIBER DE DEO SOCRATIS


dicet? An ut [se] ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola advenerat, quibus propugnabat:

dextra mihi deus et telum, quod missile libro.

Apagesis tam cruentos deos, dextram caedibus fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque idoneum non est, propter quod adiures, neve per ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius. nam et ius iurandum Iovis iurandum dicitur, ut ait Ennius. quid igitur censes? Iurabo per Iovem lapidem Romano vetustissimo ritu? Atque si Platonis vera sententia est, numquam se deum cum homine communicare, facilius me audierit lapis quam Iuppiter.

Non usque adeo – responderit enim Plato pro sententia sua mea voce – non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne vota quidem nostra ad illos arbitrer pervenire. Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed contrectatione sola removi. ceterum sunt quaedam divinae mediae potestates inter summum aethera et infimas terras in isto intersitae aëris spatio, per quas et desideria nostra et merita ad eos commeant. hos Graeci nomine daemonas nuncupant, inter,