Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/32

Haec pagina nondum emendata est
12
APULEI


est, raro aditu sit, longe remotis arbitris in quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. parit enim conversatio contemptum, raritas conciliat admirationem.

Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed paene inhumanam tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis inmortalibus procul repelluntur atque ita in haec terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis adversus caelestes deos communio denegata nec quisquam eos e caelitum numero velut pastor vel equiso vel busequa ceu balantium vel hinnientium vel mugientium greges intervisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur, egenis opituletur? Nullus, inquis, deus humanis rebus intervenit: cui igitur preces allegabo? Cui votum nuncupabo? Cui victimam caedam? Quem miseris auxiliatorem, quem fautorem bonis, quem adversatorem malis in omni vita ciebo? Quem denique, quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut Vergilianus Ascanius

per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat?

At enim, o Iule, pater tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse an inter Graecos proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens cognitos si nemo huic capiti crediderit, quis pro te deus fidem