Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est
8
APULEI


eodem visibilium deorum numero cetera quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato:

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones

aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum comptum et coronatum suda tempestate visimus, pictis noctibus severa gratia, torvo decore, suspicientes in hoc perfectissimo mundi, ut ait Ennius, clipeo miris fulgoribus variata caelamina.

Est aliud deorum genus, quod natura visibus nostris denegavit, nec non tamen intellectu eos rimabundi contemplamur, acie mentis acrius contemplantes. quorum in numero sunt illi duodecim numero situ nominum in duo versus ab Ennio coartati:

Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars,
Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo

ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu cognita, potentiae vero animis coniectatae per varias utilitates in vita agenda animadversas in iis rebus, quibus eorum singuli curant.

Ceterum profana philosophiae turba inperitorum, vana sanctitudinis, priva verae rationis, inops religionis, inpos veritatis, scrupulosissimo cultu, insolentissimo spretu deos *** neglegit, pars in superstitione, pars in contemptu timida vel tumida. os namque cunctos deos in sublimi