Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/21

Haec pagina nondum emendata est

[De deo Socratis. Prologus]

‹EX APULEI FLORIDIS›


Qui me voluistis dicere ex tempore, accipite rudimentum post experimentum. quippe prout mea opinio est, bono periculo periculum faciam, postquam mire probata meditata sunt, dicturus incogitata. neque enim metuo ne in frivolis displiceam, qui in gravioribus placui. sed ut me omnifariam noveritis, etiam in isto, ut ait Lucilius, schedio *** et incondito, experimini an idem sim repentinus, qui praeparatus, si qui tamen vestrum nondum subitaria ista nostra cognostis, quae scilicet audietis pari labore, quo scribimus, venia propensiore quam legimus. enim sic ferme assolet apud prudentes viros esse in operibus elaboratis iudicatio restrictior, in rebus subitariis venia