Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/69

Haec pagina emendata est
23
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

ciem rei nomen. Harum quidem alteræ breviores alteræ majores ambæ vero portus exsistunt.

LVI. Apud ipsas est templum Diane Dictynnæ, cui dedicarunt maritimas venationes tanquam habitu sola foret ex cœlestibus ad utramque venationem apta Quam Cyziceni ut colerent præcepit deus quum mare eorum sterilitate premeretur: illi autem clam surripuerunt. Postea vero quam evanuit (deo enim super omnia potestas), illi quidem mare haudquaquam melius experti sunt: sedes vero ubi pridem erat, remansit. Sed Cyziceni adnavigantes et palam transferentes aureis catenis stabiliverunt; neque amplius illis dea irata fuit.

3. Dianæ dictymæ Gb. – Cetera usque ad finem omittit Gb.