Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/67

Haec pagina nondum emendata est
21
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

enim, qua in immensum abrumpitur pelagus, portum præbet sufficienti magnitudine protectum a ventis; reliqua promontorii pars excipit fluctuum vim multam audacemque, similis statuæ virili: nunc enim pelagus quodammodo refusum miscetur et convolvitur in orbem, nunc impetus undarum in contrariam partem impellit mare; multas naves vidi onustas secundo vento currentes velis retrocessisse, fluctu oppugnante ventum; rursus vero ad summa saxa [promontorii] revertitur impetus undarum, et ex refractione velut avulsus, contra pelagus ipse per se currens urgetur. Demonstrantur autem quædam semitæ et impressiones [in saxis] cancrorum marinorum pedestri. [itinere] rapidissimum fluxum prætereuntium. Unde fit ut nauta necesse habeant, iter pedibus conficientes, funibus naves trahere. in quas fluxus multus incursans nautas vi agit et retrahit in contrariam partem: metusque et desperatio subit, tanquam non iterum tentandum sit. Nonnunquam vero fluctibus cedentibus paulisper et remittentibus, ad ipsa saxa crepidinis littoreæ contendunt contra fluctus firmantes remos ad cautes, et vim maris inhibent auxilio continentis. Hestiæ autem locus nuncupatus est: illuc enim naves appulerunt


1. «qua in immensum abrumpitur pelagus» om. Gb. ‖ 3. et similem statuæ virili Gb. ‖ 3-5. nunc enim mare miscet et convolvit in orbem, nunc i. u. i. c. p. impellit Gb. ‖ 6. «summa» om. Gb. ‖ 7. avulsus et separatus a pelago contra pelagum ipse Gb. ‖ 8. «et» om. Gb. 13. «vero» om. Gb. – «paulisper et remittentibus» om. Gb. ‖ 15-p. 22, l. 1-6. continentis. Postea vero quam colonue deductores promontorium B. p. v. m. m. b. e. t. o. m. i. q. d. erat occuparunt locum nuncupatum Estias vacuum a custodibus omissis ceteris Gb.