Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/59

Haec pagina nondum emendata est
13
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

tentum conjecerunt ceteri Græci, a bubulco edocti qui ab specula intuitus erat ubi [corvus] victima rapinam deposuisset, signumque secuti sunt.

XXV. A tergo Semystræ, paulo supra fluminum ostia, initium circumflexus in alterum latus sinus Ceratini efficit promontorium Drepanum inflexum. Post quod [promontorium] est cacumen acutum, valde ad mare inclinatum: nominarunt autem Bucolon (Βουκόλον, bubulcum) grata memoria prosecuti indicem qui ex hoc loco speculatus est urbis conditorem corvum.

XXVI. Post Bucolon [sunt loca nuncupata] Mandre et Drys: ille quidem a loco quieto et tecto, mari enim tranquillo alluitar; Drvs vero habet lucum Apollini sacrum.

XXVII. Flectenti a promontorio [est] longus sinus Auleon appellatus: [ibi olim pons] Philippi Macedonis opus, qui ex utraque continente juncturam instruxit: dejecit enim in mare saxorum acervos et aggerem permagnum [accumulavit] multis operis, ut pontis commoditate uti posset abunde ad commeatum terrestrem: nam classe Byzantiis par non fuit, multo mari imperantibus.

1. «ceteri» om. Gb. – a pastore Gb. ‖ 9. seculique signum condiderunt. Byzantium in promontorio Bosporio Gb. ‖ 5-7. inflexum cujus cacumen acutum appellarunt Bucolon (hoc est Bubulcum) grata m. p. i. e. h. l. speculatum Gb. ‖ 9. post buculam Gb. ‖ 11. post promontorium est longus sinus Auleon appellatus Gb. ‖ 11-13. post Auleona Dionysius dicit esse pontem Philippi Macedonis opus quo sinus Cornu trajiceretur. Philippus enim in vadum saxa dejecit eorumque multitudinem supra vadum accumulavit Gb.