Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/57

Haec pagina nondum emendata est
11.
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

Neque enim illius vadum solidum neque subarenosum; unde non navigiis, nisi perparvis, navigabilis est, propter aggerationem materiæ influentis. Inde sublimis et cœnosa effusio usque ad exitus fluminum, quorum uterque fertur separatus ab altero; in exitu autem ambo conjunguntur, et velut per unum ostium exeunt [in sinum Cornu]. Ín medio sunt paludes bona pascua habentes et prata uberes pastiones largientia pecoribus. Hos deus catulos designavit quum deductores coloniæ oraculum consulentes adhortatus est. Ita enim respondit:

[Felices, sacram quicumque tenebitis urbem,
Ore Threiciæ prope littus et ostia Ponti,]
Qua gemino catuli prendunt flava æquora morsu
Piscis ubi et cervus pastu vescuntur eodem.

Hac quidem dicta sunt de re qua accidit. Cervi enim tempore hiberno ex silvis descendentes depascunt palustrem arundinem; pisces vero maris et fluminum participes in tranquillitate sinus Ceratini delitescunt, atque pigri et pinguedine tardi deglutiunt vadi radices.

XXIV. Flumen quidem Cydarus venit ab occasu æstivo, Barbyses vero ex altera


1. non enim illius vadum arena sed cano tectum est Gb. ‖ 2. «propter aggerationem materiæ influentis» om. Gb. ‖ 2-3. inde cœnum sublime Gb. ‖ 5-6. in mediis paludibus boum nutricibus (sic) sunt prata uberes pastiones largientia etiam cervis Gb. ‖ 6-7. deductoribus coloniæ consilium petentibus ubi conderent urbem appellatam Byzantium ita respondit Gb. ‖ 14-15. delitescunt pigri in ubertate pabuli deglutiunt Gb. ‖ 16. Cydaris Gb. ‖ 16-p. 12., l. 1. «ex allera parte» om. Gb.