Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/56

Haec pagina nondum emendata est
10.
DIONYSII BYZANTII

sermo, a Piræeo Attico, ut quidam vero dicunt, a Perone antiquo incola qui suum nomen dedit. In quorum medio est Cittos [locus, ita dictus] a multitudine hederæ ibi facile provenientis.

XXII. Peraïco continuus est Camara locus acclivis et ventis expositum littus, propter quod multam excipit maris refractionem.

XXIII. Inde nuncupatum Marcidum mare, finis totius sinus. Jacet enim in fundo sinus nuncupati Cornu. Initium ibi influentium in sinum fluminum. Invenit autem nomen, sive ob illorum vicinitatem corrumpentium impetu naturalem maris aquam. sive quod immobile et minus affectum ventis est, sive potius ab influxu fluminum assiduam mollemque materiam afferentium qua efficitur mare vadosum ac cænosum. Ibi etiam est copia piscium. Primus [hujusce maris Marcidi] locus appellatur Polyrrhetius, a viro Polyrrheto. Post hunc locus est nominatus Βαθεῖα Σκοπιά (Profunda specula) ab altitudine maris. Tertius vocatur Blachernæ, nomen barbaricum a quodam rege ibi regnante adeptus. [Maris Marcidi] ultimus locus appellatur Hypalodes ex eo quod in illo subsidat lutulenta ac cœno similis fluminum secessio.


1. «Perone» om. Gh Gc. ‖ 4. Piræico Gb. Pireico Gc. ‖ 5. multum a mari percutitur Gc. ‖ 6. locum nuncupatum Camaram ercipit Σαπρὰ θάλασσα id est Marcidum mare Gb. inde supra (sic pro Sapra) Thalassa Gc. ‖ 12-13. post hunc Vateia scopia a mari profundo Gc. ‖ 13. Blachernas Gb. Gc. ‖ 15. ultimus locus appellatur Paludes Gb. ultimus Paludes Gc. ‖ 15. «ac cœno similis» om. Gb.