Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/51

Haec pagina nondum emendata est
5
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

ac paludosos recessus. Nuncupatur autem Cornu a similitudine figuræ. Superat autem tum sinus magnitudinem, ut prædictum est, tum portus commoditatem. Etenim montibus excelsis circumclusus a vi ventorum defenditur: maris autem incursum prohibent, ab ostio quidem, tum urbs tum opposita continens quæ multum præcurrens cohibet fluxus rapiditatem; a latere vero, ipsa [loci] angustia. Atque hac quidem summatim [scripsi], iis qui nolunt longius circumagere; Jam vero eadem hac singulatim repetenda.

VII. De promontorio quod Bosporium nominamus, duplex vulgatur sermo: alii dicunt bovem cestro stimulatam ad ipsum illatam transisse meatum medium; alii fabulosius commemorant Io Inachi filiam, ira Iunonis stimulatam, illinc in. Asiam trajecisse. Credatur autem sermo hic divinior: nam haud existimaverim eventum illum localem adeo prævaluisse ut ex eo hinc Cimmerius, illinc Thracius appellaretur Bosporus, nisi esset aliquid majus quam loci historia. Reliquit igitur eventus memoria [promontorio] nomen.

VIII. Paulo supra mucronem promontorii Bospori ara Minervæ Ecbasiæ exsistit m loco ad quem regressi coloniæ deductores confestim pugnarunt tanquam pro patrio solo.

1. a similitudine quam habet cum cornu Gb. ‖ 1-7. «Superat..... repetenda» om. Gb. ‖ 8. Bosporium appellamus pervulgatur omisso «duplex» Gb. ‖ 9 stimulatum Gb. ‖ 10-11 transnatasse in Asiam Gb. ‖ 11-14. «Credatur... nomen» om. Gb Gc. ‖ 15. Dionysius addit..... fuisse aram Minervæ Ecbasiæ id est Egressoriæ Gc. — Ecbasion Gb.