Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/48

Haec pagina nondum emendata est
2
DIONYSII BYZANTII

existimavi de hoc argumento conscribere, ut iis quidem qui viderint nihil deesset ad integram perfectamque rerum cognitionem, ii vero qui non spectaverint auditu sallem percepta habeant.

II. Principium idem tum orationis, tum locorum nature pelagus est Pontus Euxinus, magnitudine cetera superans quotquot cum extero mari non comparantur. Una supra Pontum palus effusa est Maotis, quam matrem el nutricem Ponti divulgavit hominum sermo, Jam ab usque antiqua memoria traditus. Hujus quidem circuitus est his mille stadiorum; finis vero fluvius Tanais, limes Europe et Asie, qui erumpens ex regione propter frigus deserta, per angustas fauces exit in Cimmerium appellatum hosporum. Maotidem aquis abundantem excipit Pontus, qui et ipse 1n utramque continentem multus extenditur. Circa autem ipsum habitant in ora maritima civitates Grece quas, post orlum Byzantium, Grecorum quidam condiderunt. Supra autem mare sunt gentes barbare multe magnaque. Parüceps fit paludis mare immutatum. et immensa fluminum multitudo ab utraque continente decurrentium dulciorem reddit nativam aqua vim. Exit vero in Thracium Bosporum. et per Os effluit.

3-6. Incipit Gb Bospori Thracict origo est Pontus Euxinus. Supra pontum est Mæotis quam, etc. ‖ 7. traditus. Mæotidis finis. Tanais Gb. ‖ 8-10. «qui erumpens..... Bosporum.» om. Gb. ‖ 10-15. Mæotidem Cimmerico freto excipit Pontus [qui] auctus Mecotide et multis magnisque fluminibus per Thracium Euripum erit in Propontidem Gb.