Haec pagina emendata est
masses, postulassesque uti et Elementa haec, quae a me pridem
etrusca essent lingua meorum civium gratia edita, facerem
latina tibique visenda mitterem, volui expectationi tuae
amicitiaeque nostrae abunde, quoad in me esset, satisfacere. Converti
enim in latinum atque etiam, quod faustum felixque sit,
nostraeque sit amicitiae monumentum pignusque sempiternum, tuo
dicavi nomini. Habe igitur et Elementa et Leonem Baptistam tuum
tibi obsequentissimum quoad velis, et me ama quantum ipse
velim; volo autem me ames, quantum facis, maxime.