Haec pagina emendata et bis lecta est

“Quārē ab amīcīs ex somnō excitātus sē cēterīs reddidit. Tum in commūne[1] cōnsultant utrum in tēctīs maneant, an in apertō vagentur; nam tēcta crēbrīs ac vāstīs tremōribus nūtābant, in apertō autem lapidum cāsus metuēbātur.

“Tandem exīre cōnstituērunt, et cervīcālia[2] capitibus imposita sunt, quae contrā incidentēs lapidēs mūnīmentō[3] essent. Iam alibī erat diēs, sed illic nox omnibus noctibus[4] nigrior et dēnsior; quārē lūminibus viam explōrāre necesse erat.

“Placuit[5] iterum lītus adīre, sī forte iam ventus nāvēs solvere sineret; sed ibi omnia adhūc adversa erant. Tum subitō flammae et odor sulpuris[6] aliōs in fugam vertērunt; Plīnius autem, quī interim in harēnā recubuerat, prīmō surrēxit, sed statim concidit ac ibīdem mortuus est, spīritū cālīgine crassiōre[7] obstrūctō.”[8]

“Quid cēterīs[9] factum est?” inquit, Cornēlia.

“Illī quidem,” inquit Pūblius, “incolumēs ēvāsērunt. Quī, cum prīmum lūx diēī iterum reddita est, eōdem reversī, eius corpus inlaesum[10] invēnērunt; quīn etiam illīus habitus quiēscentī[11] quam mortuō similior erat.”

At Sextus: “Ubi interim erat ille Plīnius, quī litterās scrīpsit?”

“Hic,” inquit pater, “Mīsēnī cum mātre relictus, prīmō aliquid temporis studiīs dat; nam tum duodēvīcēsimum[12] annum agēbat.[13] Tum sequitur balneum, cēna, somnusque inquiētus et brevis; nam mōtūs terrae noctū tam validī exstitērunt, ut omnia plānē ēvertī vidērentur.

“Quārē Plīnius et māter, ex aedibus ēgressī, in āreā cōnsēdērunt; ubi iuvenis ultrō librum Titī Līvī poposcit, et quasi ōtiōsus legēbat. Sed etiam in āreā erat magnus et certus ruīnae

  1. in commūne, together.
  2. cervīcal, -ālis, n., pillow.
  3. mūnīmentum, -ī, n., protection; dat. of service in text.
  4. omnibus noctibus: abl. with comp.
  5. Placuit: impers.
  6. sulpur, -uris, n., sulphur.
  7. crassus, -a, -um, adj., dense.
  8. obstruō, -struere, -strūxī, -strūctus, stop.
  9. cēterīs: abl.; cf. VII, 97.
  10. inlaesus, -a, -um, adj., uninjured.
  11. quiēscentī, to one sleeping; cf. canentis, VIII, 99.
  12. duodēvīcēsimus, -a, -um, num. adj., eighteenth.
  13. agēbat: was (in his —th year).