Orationes/De foedere pietatis et doctrinae

 Pro romanis legibus
De foedere pietatis et doctrinae
1701-1704

editio: ex Scritti critici e teorici, Laterza, Pisa, 1973; Amedeo Quondam recensuit
fons: librum vide

DE FOEDERE PIETATIS ET DOCTRINAE


Ad suos gratianei decreti auditores


Quod bellum a Juliano caesare christiano populo consulto ac fraudolenter movebatur, idem nunc imprudenter atque ignoranter suscitatum praeter suam et omnium opinionem videmus ab indoctis quibusdam simulatoribus novae pietatis, qui non opibus in pauperes effundendis, neque abscindendis cupiditatibus honoribusque declinandis, sed flectendis cervicibus, unaque calumniandis melioribus ignarum sibi vulgus attraxerunt.

Quippe Julianus non securi aut gladio, quibus ira priores hostes christianorum armaverat, sed ignorantia et caligine ingeriorum christianam sapientiam obruere, cursumque religionis nostrae revocare nitebatur, clausis christianorum scholis, aversisque procul ab Ecclesia praemiis et honoribus literarum.

Norat enim ille Apostolos, etsi humana eloquentia profanisque scientiis expertes, tamen suscepisse demissam sibi e coelo aeternam sapientiam divinamque facundiam, qua evangelicae veritati pectora mortalium aperirent, eosdemque terris cedentes, Christique sinum adeuntes reliquisse posteris imitationem pietatis sermonisque coelestis; quem veteres Patres Apostolorum successores alebant Graecorum ac Latinorum selectioribus et purioribus literis; quibus Christiana doctrina illorum in ore coruscans, falsaeque religionis tenebras discutiens, populos nationesque integras, exiguo tempore, sub Christi signa traduxerat.

Has facultates et artes, quas christiani sapientes hostium nostrorum detractas manibus adversus eos mire converterant, repetebat a nostris, imperio suo, impius Apostata; ut, iis ademtis opem etiam ac facultatem religionis latius diutiusque fundendae nostris auferret, illosque non divinis modo, quae nullis patent injuriis, sed et humanis animorum ornamentis conspiciendos, suisque adversariis merito verendos deinceps exutos scientiis et literis, eorundem ludibrio adversariorum obiiceret.

Succurrebat nimirum ei quantum platonica Clementis Alexandrini, discipulique sui Origenis philosophia, quantum tulliana Lactantii dictio, quantum demostenica Tertulliani fulmina et ceterorum suo tempore Patrum attica facundia sacris nostris contulissent; quantusque inde cultus atque celebritas falsis deiluxisset numinibus: ad quae non ante honorem pristinum rediturum sperabat, neque prius putabat christianam gloriam prolapsuram, quam episcopi doctoresque nostri bonarum artium et scientiarum usum amitterent.

Nunc non quidem consilio, verum inscitia nostra, eodem prope quo Julianus tendebat exitu, nova haec professio pietatis persequitur literas atque insectatur ubique artes illas, quarum jacturam tantopere veteres Ecclesiarum antistites pertimescebant, quibusque retinendis humana divinaque omnia contra Juliani callidatem commorant, non ante a libris et concionibus quiescentes, quam Juliani morte, studiorum libertatem recuperarint. Enimvero hi nostri veterum Patrum, quales se nobis ferunt, imitatores, non erubescunt contra morem illorum, quos voce abituque imitantur, abducere adolescentes a studiis graecarum et latinarum literarum, tamquam profanis et indignis religione illa, quam eaedem literae sub divinitatis auspicio tamdiu educarunt. Unde et platonicam doctrinam scholarum olim christianarum magistram, cum videant nostris temporibus revirescentem ac multis post saeculis remigrantem, excludunt ab animis studiosorum, quibus non aliam scientiam proponunt, nisi cujus ipsi et imbecillimi quique ipsorum similes fuerint compotes et doctores idonei, cujusque auctoritatem insidiis et calumniis contra eruditorum cachinnos et ludibria munierunt.

Ac ne solam lanienam exercere videantur, nec perterrefacere tantum, sed pro summo eorum ingenio et doctrina monere quoque atque persuadere existimentur, ignaviae suae praetendunt studium severioris honestatis, quam illi non tam fuga tuentur periculosarum consuetudinum, quam odio et exilio poëtarum. Quorum tamen hi virtutes, non vitia eripiunt adolescentibus, ea longe uberius haurientibus e ganeis et lustris et spectaculis et commessationibus et alea: pro quibus si occuparentur in poëtis, praeter eloquentiam et eruditionem quam inde carpserint, cognoscendis poëtarum aegritudinibus atque molestiis, carmine illorum expressis, alieno labore cavere sibi discerent a voluptatibus illis, ad quas imperitia plerumque ferimur et ignorantia periculorum. Quas poëtarum utilitates minime contemserunt veteres Ecclesiae Patres, ex quibus Chrysostomus et Hieronymus, alter Aristophanem, alter delicias meas Plautum pulvinari suo subiiciebant, ut ex his leporem illum atque facundiam, quam scriptis suis reddiderunt, assidue haurirent; indeque sagittas illas eloquentiae peterent, quibus christianorum hostes configerentur. His facultatibus destituuntur nostri adolescentes, dum avelluntur ab optimis poëtarum. Iidemque adolescentes omnino pro labore ocium et pro doctrina fraudem amplectentur, si unquam viderint indoctissimos quosque, pulsis dignioribus, sublatos ad honores eos quos romana Ecclesia romanis paravit literis.

Eadem simulatione severioris disciplinae praeceptores civilis vitae historicos et oratores excutiunt e manibus nostris, tamquam profanos, cum profanos ipsi magistratus et profanam dominationem, cujus regimen discere dedignantur, aviditate ad se tanta corripiant, ut nisi publicam privatamque rem ignaviae imperitiaeque suae perdendam dederimus, avita eos haereditate spoliasse videamur. Unde qui profanos fastus minime sibi cavendos censent, summa tamen religione cavent a profanis scriptoribus, quos Hieronymus, quicum certe nemo illorum de sanctitate certaverit, minime verebatur explicare pueris, quos sacris piisque muneribus susceperat exercendos.

Norat enim optime Hieronymus quod minime intelligunt nostri duces ingeniorum, non tam homines ignoratione vitiorum, quam cognitione virtutis fieri meliores. Ita facultates omnes artesque cultiores a nobis legitimis olim possessoribus, immo et auctoribus earum ad hostes transierunt, a quibus nostris telis nostrisque inventis appetimur atque mari terraque obsidemur, neque classibus tantum et exercitibus et re militari, quam diu jam amisimus, oppugnamur, sed et peritia literarum, quibus post militares latinorum opes eversas, barbarorum tamen vires adhuc implicuimus, prudentia eos atque doctrina subigentes, ingeniique opibus; quae nunc eripiuntur nobis ab ambitione imperitorum, qui nec opinantes et imprudentes hanc nequicquam olim Juliano susceptam operam navare videntur, remittentes adversariis nostris graecam et latinam eloquentiam, eruditionem atque philosophiam, nobis vero excipientes aniles puerilesque tricas Arabumque deliramenta, quibus imperium sibi asserunt ingeniorum.

Neque satis habuerunt isti pellere in exilium civilis regiminis civilisque vitae praeceptores, sed et fontes ipsos clauserunt adolescentibus ecclesiasticae disciplinae, cui uberius cautiusque promendae gratianeam praelectionem instituere majores nostri publicis in academiis; de quibus nunc juventus ad istorum naenias avertitur, vacuefacta etiam gratianea schola, unde munerum ecclesiasticorum cognitio et origo rerumque omnium sacrarum doctrina profertur, adeo ut nos, qui scholam eam accepimus, vix unum aut alterum veteris disciplinae primordiorumque sacrorum studiosum invenientes, nobis canere tantam cogamur et Musis, ac solis consulere et laborare posteris ad quos curas nostras unice dirigimus, dum primaevas Ecclesiae institutiones, morumque candidiores regulas pandimus et suis ab initiis ducimus singulorum praesulum officia et auctoritates. Quae nisi scriptis conderentur, voce quidem nostra darentur «protervis in mare creticum portare ventum»[1]; cum interea videamus contemtores quosque doctrinarum, ignaros alieni juris et sui, proprioque in munere prorsus hospites irridere doctorum labores ac, stultitia sua, imperare sapientibus ab se praemio spoliatis, reddentes jura sibi prorsus ignota, eaque docentes, quae nullo umquam tempore didicerunt.

Ac ne munerum satagamus alienorum et ad pensum unice vertamur nostrum, quis nisi publicae utilitatis et sacrae disciplinae hostis amentiam tulerit eorum, qui gratianeas praelectiones cum sophistarum et grammatistarum circumforanea verborum pompa commutant? Enimvero ut Gratianus, quem nos interpretantes passim emendamus atque castigamus, tenebris mersus temporum, quibus involutae falsae opiniones et mendosi codices auctoresque suppositi privatas publicasque scholas perambulant, puro non semper de fonte petierit, inque collectione sua pro veris falsa non pauca inseruit, quorum ei plurima falsus suggerebat Isidorus; copia tamen ille ac varietate atque utilitate rerum discendarum, praequam alii ante se omnes, jus ecclesiasticum locupletavit. Codices enim canonum, Gratiano antiquiores, vel plurium conciliorum celebrationem praecurrerunt, vel certis Ecclesiis prodiere moderandis. Vetustissima est collectio canonum Ecclesiae universae, prius ad usum orientalis Ecclesia producta, postea vero etiam ad occidentalem delata multorum canonum accessionibus.

Ab hac est altera Theodoreti, quae privato consilio privataque de cura processit. Excepit utrasque Photii Nomocanon, sive contextus canonum et legum: quod opus pro Ecclesia orientalis conditum tanto praestitit cunctis, quanto auctor illius eruditione ingenioque praecelluit.

Neque Africam ultra spectavere canonum Ecclesiae africanae atque cresconianae collectionis volumina. Omnium tandem opulentissimus et lectissimus fuit codex Dionysii Exigui, qui orientalis Ecclesiae collectionem in latinitatem transferens cultiorem, eique adiiciens aliorum conciliorum canones, qui ad sua prodiere tempora, primusque illis decretales romanorum pontificum longo ab se studio coactas epistolas inserens, uberrimum ecclesiasticae doctrinae promtuarium condidit Ecclesiae romanae, a qua inferiores omnes ad Ecclesias ejus codicis doctrina diffunderetur.

Quam vero prodidisse fertur Isidorus hispalensis, ea hispanas Ecclesias complectebatur, quamvis cum ea olim confunderetur, quam protulit Isidorus ille alter, cognomento Mercator, qui apud indoctos hispalensis personam falso tulit; quam personam ei detraxerunt eruditiores, qui praestigiatoris hujus collectionem plurium fraudum redargutam ac manifesto convictam, ab altera jamdiu distinxerunt. Reginonis praeterea collectio et Burchardi et Ivonis Carnotensis, et incerti auctoris quae Pannormia, sive universa regula nuncupatur, et Anseimi Lucensis et Deusdedit cardinalis, et Gregorii, quae dicitur Polycarpus, et inferiores denique aliae: quarum aliquot ordine, cultu et delectu Gratianum facile praestiterint, pondere certe usuque rerum et copia nequaquam cum co contenderint, ne frequentiam attingam et celebritatem consensumque nationum et scholarum omnium atque tribunalium in gratianeam: quae de bononiensi schola, sive de antiquissimo divini humanique juris aerario, ad gentes manavit universas, Bononiam ad theologiam et jurisprudentiam, ipsamque humanitatem hauriendam undique confluentes.

Omnis igitur gratianeo de codice non exterior modo sed et interior disciplina fluit et cognitio munerum sacrorum, floresque sanctorum Patrum omnium decerpere hinc licuerit utiliores ad publicam et privatam emendationem animorum. Quae universa neglexerit commoda quisquis Gratianum aut ignorat omnino, ut nunc ii maxime qui munera ecclesiastica concupiscerent plurimum, aut illum privatim sibi legendum suscipit procul a publicarum scholarum luce ac voce praeceptoris. Ut enim qui Gratianum negligunt nullam, ita qui vocem interpretis ad eum sibi non advocant corruptam in Ecclesiam et vitiosam disciplinam facile attulerint, seque deridendos praebuerint non hostibus modo nostris, verum et eruditioribus catholicorum; qui praeter publicam curam a summis pontificibus adhibitam, privato etiam labore in dies retegunt eluuntque simul Gratiani maculas, partim secordia ipsius, partim ex aliorum collectionibus et communi ejus aetatis errore contractas.

Obtrudit enim Gratianus nobis commentitios canones haud paucos, nominaque falsa subiicit plurima pro veris: quibus ignota eis instituta et facta incomperta prorsus aetate illorum attribuit. Ipsum praeterea temporum confudit ordinem, turbavitque sensum vocabulorum et nexum contextumque rerum atque locorum, ut qui se Gratiano, spreta praeceptoris voce committat, is conetur absque gubernaculo circumire sirtes; qui vero ambiens ecclesiastica munera Gratianum, laboris taedio, refugiat, is aut, de more, sit ignoratam sibi disciplinam tractaturus, aut eam incerta dubiaque via sparsim et minutatim correpturus ex immensis ac variis et infinitis veterum Patrum conciliorumque voluminibus, ac toto quaesiturus oceano quam uno collectam alveo piguit explorare. Quis vero tam fuerit excors, ut laborem ab eo sibi polliceatur infinitum, qui circumscriptum et levem tolerare nequiverit? Quis credat homines adeo socordes, qui vocem interpretis gratianei non tulerint, perrupturos aggerem antiquitatis et superaturos molem obscurae illius eruditionis, quae veteris Ecclesiae voluminibus incumbit?

Utinam vero scholae vulgares tale umquam adolescentum examen emitterent, quale sanctorum Patrum lectio postularet: tum enim non solum Gratianus eorum disciplinae collector auditores benevolos, verum et tribunalia magistratus ac judices, et Curia praesules, et Ecclesiae passim rectores invenirent idoneos.

Quales ut quandoque vos ingeniosi adolescentes evadatis, nolite spes opesque vestras ducere a sophistarum scholis, quas adhuc incoluistis, quasque pro doctrina jam pridem occupavit arrogantia, fastusque popularis; verum alio quaesitum eatis, quae inde tam vane impudenterque ostentantur, scientias scilicet et eruditionem, sive graecam sive latinam: sine quibus neque jura ulla sive civilia sive sacra recte perceperitis, neque digne atque utiliter gesseritis munera illius Ecclesiae, quae cum alias complectatur universas, eam quoque sacram et civilem sapientiam suis institutis profitetur, quae ad tantam rerum administrationem taliumque causarum et controversiarum disceptationem definitionemque postulatur.

Qua de causa suis ab usque primordiis Ecclesia romana non solum divinam ab Apostolis transmissam sapientiam perpetuo custodivit, sed et humanam undecumque arcessitam atque collectam complexa est universam, ut inventa omnia virtutesque veterum sacra potissimum auctoritate protexerit ab injuriis barbarorum omnia diripientium. Quorum furorem pontificii numinis majestas avertebat a scriptis et aedificiis aliisque monumentis antiquitatis, adeo ut reliquias quas habemus eloquentiae, sapientiae ac magnificentiae veteris, uni debeamus curae pietatique pontificum romanorum, qui pro sua potestate falsorum deorum sedes, impia religione jam expiatas et christiano ritu lustratas, vero cultui attribuerunt et ad obsequium Ecclesiae vocaverunt majestatem omnem pristinam, sive operum sive indumentorum, quae cum christianis moribus ab initio coaluerat. Hinc pontificii ornatus candor, hinc et communis clericorum tunica talaris et modus capillorum et toga pulla inopum olim atque lugentium, quorum sibi modestiam clerici maluerunt. Hinc et imitatio scipionis eburnei et utraque purpura, plebeja nimirum, sive violacea minorum praesulum, et patricia, sive rubra, majorum; quibus et indumenta cetera sive senatoria, sive consularia et triumphalia cesserunt. Quorum ornamentorum et rituum, quae culmen dignitatis exprimerent in summi pontificis personam, in quem et consularis potestas confluxit, merito convenerunt; qui et equis utitur albis et sella curuli et statim creatus in sublime attollitur, dum veteri more praefertur ignis.

Quid linguam latinam commemorem, cujus ministerio patrum nostrorum sensus adhuc dominatur nationibus, per quam linguam sonum etiam et notam consularis imperii ad gentes mittimus universas, quarum societatem atque commercium, ejusdem sermonis nexu contraximus et retinemus? Quibus armis imperantis hujus linguae majestas barbararum vocum foedam impressionem excluderet, vitamque suam proferret in aeternitatem, nisi sacris pontificiis suscipiendis atque tractandis eorum immortalitatem participaret?

Militares praeterea omnes honores et civiles, eadem auctoritate, in honorem cessere litterarum, quas cum prae ceteris, vel unice, barbaris temporibus profiterentur sacerdotes; ideo per togatam sive literariam militiam, omnia pristinae dignitatis insignia, quae aut negligebantur a barbaris, aut lacerabantur, ad nos integra pervenerunt, adeo ut in Ecclesiam selectior omnis et sanctior migrarit antiquitas. Praeterea laurus, qua imperatores et consules victorias suas coronabant, vertit in praemium literarii laboris, et aureus annulus, equestris olim nota ordinis, testimonium nunc praestat fidemque studiorum per quae nobilitas equestris ordinis communicatur.

Quin et jura civium romanorum plurima, quae barbari extinctum ibant, pontifices romani, auctoritate divina, in Ecclesia retinuerunt, ut sicuti lex porcia verbera et necem a civibus romanis arcebat, ita et injurias easdem summus pontifex per immunitatem, ex aeterna lege petitam averterit a corporibus clericorum, qui jure sacro civitatem romanam nanciscuntur; utpote qui unde venientes romano pontifici subjiciantur. Quamobrem evenit ut civitatem romanam, quam olim vel a senatu accipiebamus, vel a consule, nunc a Deo optimo maximo per suum vicarium assequamur. Cujus immunitatis ac potestatis, si qui sunt ex Italis contemtores, haud intelligunt eadem opera se avitam communemque libertatem et dignitatem, quam suscipiendis sacris ministeriis recipimus, prodere nationibus exteris, a quibus per nos, diu rectis, nunc rectores petimus; adeo ut exulatum eat ab Italia, quidquid Ecclesiae romanae decesserit.

Hanc summam sacrorum potestatem, auditores, praecipue vero vos, Quirites, e coelo a Christo adductam, perque pontifices romanos implicatam literis, nativa etiam pietate, consuetaque olim doctrina, obsecro, munieritis, cum ab exteris omnibus hoc pristinae majestatis propugnaculum Italiae invidentibus, tum praecipue ab hostibus nostrae religionis, qui cum frustra nos divina veritate spoliare contenderint, tamen ignavia nostra et vigilantia sua prope spoliavere patriis Italorum literis. Callidius enim illi excubant corripiendis alienis, quam nos propriis opibus retinendis incumbamus.

Vos vero, quicumque romanos magistratus suscepistis, nolite committere ut antiqua eruditio et vetus eloquentia ibi proculcetur, ubi asylum suum et praesidium sibi despondet. Ac demum revolvitote animis vestris Romam uno sub capite corpus praebere tergeminum, Ecclesiam, nimirum, populum et Curiam. Ecclesia de pontificatus culmine, tamquam e fonte praecelso in episcopos minoresque sacerdotes alios diffunditur velut in rivos, divinaque auctoritate ac coelesti vaticinio terrarum orbem complectitur universum, nullisque adversariorum insidiis, nulla hostium violentia vacillabit. Eadem neque ab ignorantia, neque a vitiis ministrorum umquam labem conceperit, utpote cum de coelo per ministrorum ora sua ducat oracula, et veterum virtutum ac divinorum exemplorum auctoritate novitatem obruat vitiorum, quae ab hominibus orta, sacras tamen ad hujus Ecclesiae leges numquam perrepserint. Populus, cujus ab opulentia et numero securitas procedit et opulentia principatus, augetur frequentia connubiorum et institutione commerciorum ac nundinorum, honestaque libertate ludorum, qui civium laetitia et concursu exterorum ditant, ornant et multiplicant urbes. Civilibus vero magistratibus Curia constituitur, quae laudis atque auctoritatis plurimum duxit a gloria literarum et a peritia civilis et pontifici juris, atque a sanctitate judiciorum; quorum justitia, fides et aequitas e patriis tribunalibus convellebat causas Romamque pertrahebat.

Haec autem, non e solis civibus componitur, sed ex gentibus universis ad urbis et Ecclesiae regimen confluentibus, adeo ut Curia, quae corpus est sacrorum et civilium munerum, suos in humeros sustulerit romanum sacerdotium et populum: quorum alterutrum seorsum ab altero susceptum, si gravissimum ac difficillimum foret ad administrandum, quid oneris atque periculi esse in utroque gerendo existimemus? Quibus non divinis humanisque virtutibus et literis opus fuerit ministris et magistratibus ejus Ecclesiae ac populi, quorum altera veritatem et sanctimoniam aeternorum numinum exprimit, alter priscorum omnium sive graecorum sive barbarorum fortitudinem, justitiam et sapientiam, non vocibus modo et scriptis, ut Graecorum complures praestitit, verum longa et perpetua serie rerum supra mortalem conditionem gestarum anteivit nationibus universis, quas singulas, certa aliqua patriaque virtute praestantes, populus romanus omnium virtutum cumulo praestantiaque superavit: utpote qui ad praeclara terrisque inaudita facinora non solum disciplina sapientissimorum regum, qui romanarum victoriarum semina jecerunt, neque memoria modo veterum exemplorum, sed et natura ipsa ducerentur, quae coelum hoc ita temperavit, itaque miscuit atque composuit coëuntium huc elementorum facultates et motus, ut nusquam alibi gentium talis oriatur sobrietas atque dexteritas animorum et corporum, quibus neque absit aliquid, neque redundet, qualem ingenia praeferunt Romanorum: quibus experiundis minus miramur si virtutes complures ante inauditas et praecipue τό πρέπον, Graecis voce magis quam re notum, latine decorum et morum gravitatem temperiemque civilem Romani apud omnes mortales instituere primi, regimine suo aliis, quod acceperant a natura contribuentes: adeo ut antequam Deus optimus maximus oracula sua Romae collocaret, naturali tamen sanctimonia suorum civium ad conformandos aliarum nationum animos, Roma uteretur: cum tale romanum nascatur ingenium, quale aliorum longa vix arte componitur.

Unde, ne genus humanum antiquis suis cultoribus indigeat, plurimum interesset omnium gentium provocare praemiis, Augusti exemplo, frequentiam et copiam civium romanorum, ut multiplicatione commercioque illorum gravitas et prudentia cum orbe terrarum universo, ut olim communicata, in dies multiplicetur, simulque in urbe hac aeterna validioribus viribus et crebrioribus romanarum virtutum exemplis, resistatur vitiis, quae huc extrinsecus convehuntur: unde incremento populi romani et Roma ipsa et orbis terrarum universus felicius emendaretur. Cum romano igitur Ecclesia divinarum, romanus vero populus humanarum omnium virtutum segetem ediderint, providendum est maxime ne semina, quae adhuc a natura suggeruntur, exarescant: idque curandum est praesertim Curiae ministris: quos si se dignos et idoneos utriusque cultores et moderatores praestare velint, oportuerit morum sanctitatem doctrinaeque integritatem ex apostolici repetere temporibus et exemplis et scriptis, prudentiam vero civilem ex universa memoria rerum a majoribus supra mortalium opinionem gestarum ad praesentem utilitatem usumque transferre, justitiam tandem ad ecclesiarum populorumque praesentium regimen evocare de gratianeis priscorum canonum et justinianeis legum voluminibus: quo non modo inimicos exarmemus nostros et libertatem retineamus majorum virtute partam et pontificum auctoritate confirmatam, sed etiam ad romanam potestatem et fidem atque ad spem salutis aeternae revocemus eos, qui antea quidem se subtrahentes, ditionem nostram extenuarunt; nunc autem exsultantes et opibus ferocientes, iis graviorem servitutem parant, quibus olim se paruisse indignantur. Quorum autem causa nobis tantopere insidiantur, eo majori virtute munire debemus, quod summo cum periculo possessoris amittitur quidquid summa invidia possidetur.



  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or26