Notitia historica 1 (Flodoardus Remensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia historica
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116


Notitia historica 1

Notitia historica 1 (Flodoardus Remensis), J. P. Migne 116.0010A

Notitia historica 1

116.0009A| Vulfario successit EBO, vir industrius et liberalibus disciplinis eruditus, patria Transrhenensis ac Germanicus, imperatoris, ut fertur, Ludovici collactaneus, et conscholasticus, qui multis Ecclesiam curavit instruere commodis, et praecipue artificibus, quibus undecunque collectis sedes dedit, et beneficiis muneravit. Mancipia vel colonos quosdam Ecclesiae desertores tam per seipsum, quam per Radulphum vicedominum et Ecclesiae advocatum, apud judices publicos legibus evindicatos et obtentos, ecclesiastico juri restituit. Quasdam quoque res Ecclesiae, atque mancipia, cum aliquibus personis pro partium commoditate commutavit. Sed et imperialia super eisdem commutationibus praecepta obtinuit. Ab imperatore quoque Ludovico litteras ad Robertum Comitem pro ecclesiasticarum rerum defensione, quas quidam pervadere moliebantur, impetravit. Colonias vero nonnullas Ecclesiae, descriptis per strenuos viros colonis eorumque servitiis, ordinavit.

116.0009B| Hujus praesulis hortatu Halitgarius, Cameracensis episcopus, sex libellos de remediis peccatorum, et ordine vel judiciis poenitentiae conscripsit.

Hic Ebo praesul papam Stephanum cum Ludovico rege Rhemis suscepit.

Orta denique simultate inter patrem et filium, Ludovicum scilicet imperatorem et Lotharium, partibus filii favit, et cum caeteris episcopis corripuit imperatorem Ludovicum pro quibusdam erratis quae ei objiciebantur, quando filii sui comprehenderunt eum, et Lotharius adduxit secum patrem ad Compendium palatium, ubi eum affixit cum episcopis et caeteris nonnullis primatibus, qui jusserunt ut in monasterium iret, et esset ibi cunctis diebus vitae suae. Quod ille renuens, non consensit voluntati eorum. Tunc omnes episcopi qui aderant molesti ei fuisse narrantur, et improperantes illi peccata sua, abstulerunt ei gladium a femore suo, induentes eum cilicio.

116.0009C| Itaque postquam Ludovicus ab aequivoco filio 116.0010A| suo restitutus est in regnum et honorem suum, Ebo propter hujuscemodi factum depositus est ab episcopatu pro infidelitate imperatoris.

Igitur Ebo post hanc depositionem suam in Cisalpinis fertur regionibus conversatus usque ad obitum Ludovici imperatoris, qui contigit anno incarnationis Dominicae 840. Quo imperatore defuncto, Lotharius ab Italia in Franciam venit: cui Ebo ad Wormatiam civitatem occurrit, eique Lotharius post aliquot dies sedem et dioecesim Rhemensem per edictum imperiale restituit.

Cui restitutioni, quae Suessionis habita est, contradixit synodus, asserens quod damnatus a se, atque a quadraginta tribus episcopis, a minori numero restitui non valuit. Quod edictum Rhemis Ebo secum detulit, et apud ipsos et plures illud diversae professionis et ordinis divulgavit, et in ecclesia Rhemensi publice recitari fecit. Ita eo tempore, quo Lotharius Carolum a regno expulit, et ultra Sequanam fugavit, Ebo sedem Rhemensem post sex annos 116.0010B| suae depositionis recepit, et episcopale ministerium agere coepit. Sicque ordinationes celebrans, quosdam clericos ordinavit, et per totum circiter annum hoc episcopium tenuit: donec Carolus, resumptis viribus, in Belgicam reversus est. Quod audiens Ebo, relicta sede Rhemensi, ad Lotharium profectus est, et in ejus familiaribus mansit obsequiis: donec una cum Drogone, Metensium praesule, Romam petiit, ubi a Sergio papa reconciliari ac pallium sibi tribui postulavit. Cui idem papa, communione tantum concessa, dare pallium renuit.

At Ebo Roma reversus, abbatiam Sancti Columbani in Italia dono imperatoris Lotharii possedit, donec legationem in Graeciam ab eodem imperatore sibi commissam exsequi detrectavit. Quocirca rebus sibi ab imperatore quae datae fuerant ablatis, ad Ludovicum regem Germaniae demigravit. A quo in regione Saxoniae quoddam episcopium promeruit: ubi et episcopali deinceps perfunctus est ministerio.