Epistolae ad Valentinum (ed Migne)

This is the stable version, checked on 16 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae ad Valentinum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44


Epistolae ad Valentinum

Epistolae ad Valentinum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne 44.0879

EPISTOLA PRIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXIV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt, monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27; Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesus Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21). Et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi, non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus, Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione, et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur.

4. Propter quod ego in hac epistola, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit Deus mundum?) sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.

5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat, nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit adjuvante-Domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. 44.0877|

6. Melius autem facietis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16).

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est, ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei (Jacobi I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.


EPISTOLA POSTERIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cresconium, Felicem, et alium Felicem, Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt: ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci: gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 9, 10).

2. De qua difficillima quaestione, hoc est, de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis, et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis.

3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit, omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda; ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit idem gloriosissimus Martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet, etiam malas atque 44.0879| infideles hominum voluntates per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam qui dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est, adversus eosdem Pelagianos.

4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo conversatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ab bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).

5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27). In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram: et tamen sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

6. Nolite ergo declinare in dexteram, neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est, a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus; de quibus in psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6). Hanc enim non novit Domiminus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. XXV, 12; Luc. XIII, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia, sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi; nisi, tales vos ego non feci? Quemadmodum illud, quod dictum est de ipso Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid est, non noverat, nisi, quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est, vias justorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est, vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris.

7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt? Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus, perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram? secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi, qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus, ait: Quid ergo dicemus? per manebimus in peccato, ut gratia abundet? Atque his verbis hominum errantium et Dei gratiam non intelligentium respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno; nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus. (no apparatus)