Epistolae (Caesarius)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


CaeAre.Episto79 67 Caesarius Arelatensis470-542 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA S. CAESARII AD CAESARIAM ABBATISSAM EJUSQUE CONGREGATIONEM.

Coegisti me, famula Dei ac venerabilis in Christo soror, et crebris petitionibus extorsisti potius quam rogasti, ut qualemcunque sermonem exhortatorium tibi scribere deberem: non quod ad scientiam vel ad perfectionem tibi quidquam conferre possim, sed in quo magis providentiam meam facile deprehendere queas. Quod ego diu multumque renisus facere distuli, verens jactantiae simul impudentiaeque notam incurrere; praesertim cum sciam te divinis voluminibus assidua meditatione vacare, nihilque quod ad perfectionem tuam attinet te penitus ignorare. Sed quid faciam? Negare non audeo quod implere nequeo. Tanta est enim petendo et jubendo fides simul et auctoritas, atque extorquendo perseverantia, ut tibi quidquam negare irreligiosum videatur. Tamen si das fidem nulli te lecturam alii, nec ad legendum edituram, secundum quod Deus vires dederit faciam quae hortaris. Danda mihi venia est, si opus injunctum digne implere nequivero; tibi potius imputandum, quae ut hoc aggrederer imperasti. Remoti igitur a temeritate, atque ab elatione liberi, proposito insudemus operi; nec de mediocritate diffidamus ingenii, quod credimus merito tuae orationis adjuvari. Hoc tamen sciri volo, nihil me tibi statuisse scribere, nisi quod ad perfectae vitae normam emendationemque morum te possit instruere; quod expositam beatitudinem virginitatis pedibus subjiciat mundum [ Sic ]. Haec in eorum pedibus illi scribere studeant quibus laudari cupiunt; nobis alio longe pergendum est itinere. Igitur hoc primum studium primaque cura sit tibi scire voluntatem Domini tui, et diligenter inquirere quid ei placeat, quidve displiceat; ut rationabile Deo secundum Deum reddas obsequium: quia fieri potest ut votum obsequendi quisque offendat, qui quomodo obsequi debeat antea non didicit. Inter omnia Dei praecepta generale mandatum est de justitia, quia nulli transgredi omnino licet quod omnibus imperatum est. De virginitate itaque dicitur: Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12). Sed omnis qui non fecerit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10); quam Salvator plenissime quidem, sed breviter, in Evangelio comprehendit, dicens: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis (Luc. VI, 31). Igitur perfectionis secuta consilium, vide ne respexeris retro; sed in monte salvam fac animam tuam (Gen. XVII). Quia enim cupis scandere vitam, per angusti itineris illius callem tendendum est, derelicta mundi spatiosa maximaque saeculi pompa, quam corpore apostolicam vis exhibere virginem, quam lampadam tuam bonorum oleo accensam, cogitando semper quae Domini sunt, in obviam praepares sponsi. Qualis debet esse perfectio, cujus tale fuit principium? Omne opus levius agitur, cum ejus principium semper agatur. Quamvis quisque perfectus dissolvi desiderat et esse cum Christo, in hac vita necesse est ut nunquam desinat cum vitiis habere conflictum, si vult de hoste referre triumphum. In primis namque contra superbiae morbum fortiter dimicandum est; ut, vitiorum capite radicitus evulso, caetera vitia quae ex eo prodeunt facilius exstirpentur. Nec enim est ad ruinam facilior lapsus, de qua Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15). Recte namque; quia sicut origo est omnium criminum, ita inimica cunctarum virtutum. In peccato enim ipsa est prima, et in conflictu postrema. Haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut novissime de virtutibus dejicit. Unde et omnium peccatorum est maxima: quia tam per virtutes quam per vitia humanam mentem exterminat. Plerumque ex culpa superbiae in abominandam carnis immunditiam itur, quia alterum pendet ex altero. Nam sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem lihidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Deus autem nonnunquam dejicit occultam superbiam mentis per manifestam ruinam carnis. Principaliter namque his duobus vitiis humano generi diabolus dominatur, id est per superbiam mentis et luxuriam carnis. Unde et de diabolo ad Job loquitur Dominus, dicens: Sub umbra dormit et in secreto calami et locis humentibus (Job XL, 16). Per calamum enim inanis superbia; per loca vero bumentia carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo, ut diximus, vitia diabolus humanum possidet genus, vel dum mentem per superbiam erigit, vel dum carnem per luxuriam consumit. Forti enim adnisu necesse est contra luxuriam repugnandum, quia interius est hostis inclusus. Omnis virtus diaboli contra viros in lumbis, adversus feminas in umbilico ventris ejus, de quo scriptum est: Virtus ejus in lumbis, et potestas in umbilico ventris ejus (Job XL, 11). Qui enim delectationem non refrenat libidinosae suggestionis, cito transit ad consensum libidinis. Nam facile resistit operi, qui titillanti non se accommodat delectationi. Quamvis sanctorum Dei intentio inconcussa in amore Dei persistat, de carne tamen quam exterius gestat, multa praelia interna tolerat. Sed Deus qui haec ad probationem permittit, gratia protegente suos non deserit. Propterea ex corde sunt fornicationes amovendae, ut non prorumpant in opere. Hinc per prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super ubera (Isa. XXXII, 12); hoc est, libidines in corde resecate; quando instigatione daemonum mens uniuscujusque justi impeditur, divini judicii metus, aeterna tormenta ante oculos proponantur, quia nimirum omnium poena gravioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clavus clavum expellit, sic ardoris gehennae recordatio ardorem excludit luxuriae. Audi quid Dominus de diabolo fatetur dicens: Stringit caudam suam quasi cedrum (Job XL, 12); quia prima ejus suggestio velut herba tenera facile abscinditur; at si semel dentem delectationis fixerit, more cedri obdurescit. Praecipue fictam humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est, quam Christus docuit, in qua non sit inclusa superbia. Umbram enim hujus virtutis multi, veritatem autem sequuntur pauci; verum enim humilem patientia ostendit injuriae. Nunquam in iracundia succendatur anima tua, quia ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). Quod si paululum te inflammaverit, festines necesse est ut expellatur. Nullum in anima tua invidia inveniat locum. Pessimumque hoc malum est, quando de alieno bono quisquis deterior fit, nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit. Difficile namque ex hoc morbo quisque recipit medicinam, qui non vult patefacere culpam. Rara enim ex hoc confessio, quia saepe aliud pro alio dicitur, et ideo ad salutem nunquam venitur, de quo ad populum beatus Cyprianus scripsit. Satis sollicitam ori tuo pone custodiam: nec quisquam facilius quam per linguam peccati contrahit maculam, teste Jacobo apostolo: Linguam nullus hominum domare potest (Jac. III, 8). Unde pie admonet, dicens: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Juxta sententiam sapientissimi Salomonis: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14); quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde et Apostolus illum asserit esse perfectum, qui non offenderit in verbo. Sed multi, dum indiscrete silentium custodiunt, quod prodesse proximis per verbum poterat subtrahunt; dumque eorum vitia aspiciunt quos per correptionem verbi corrigere potuerunt, dum claustra oris muniunt, proximum in pravitate derelinquunt, ut districtius judicentur; et quantis verbo prodesse poterant, pro tantis reatu silentii culpabiles existant. Duobus namque modis oratio impeditur, ut impetrare non valeat postulata: si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae impetrare precibus cupit, mentem libere erigit. In quantum praevales, cave ne recorderis faciem viri, nisi in oratione pura; nam non in desiderii turpitudine idolum facies in anima tua. Regis mulier ad servos non deflectitur, et Christi sponsa ad mortales non respicit: quia eum qui pro se passus est diligit, eumque toto amore complectitur. Vultum sacerdotum ac levitarum cum timore aspice, eorumque scilicet qui probati sunt; hoc sciens, quia amor charitatis habitat in illis. Voce lectoris suavi nec delectetur in desiderio anima tua, ne corrumpantur sensus tui, et excedant a castitate. Dicas forsitan: Grandis labor est; sed respice quod promissum est. Considera, quaeso, praemii tui magnitudinem, si considerari potest, et praesentis injuriae futuram mercedem ante oculos pinge. Post abscessus animae et carnis interitum, in meliorem statum reparanda es, virgo; corpus terrae mandatum in coelo est elevandum; post haec angelorum es donanda consortio, regnum acceptura coelorum, et in perpetuo mansura cum Christo.

EPISTOLA II. AD EASDEM. Caesarius episcopus minimus omnium servorum Dei famulus, Caesariae sanctae sorori abbatissae, vel omni congregationi suae in Christo aeternam salutem.

Vereor, venerabiles in Christo filiae, ne, dum vobis pro conservanda quiete vel pudicitia rustico imperitoque sermone aliquid praesumo suggerere, apud illos qui nesciunt quanta sit virtus verae charitatis notam videar praesumptionis incurrere. Ego enim, licet peccatorum meorum sim conscius, et vestrae puritatis non sim ignarus, praesumo tamen tepidus admonere ferventes, lentus et negligens incitare currentes, languidus sanis consilium dare, et in via remanens ad aeternae vos patriae desiderium provocare. Et quia secundum sanctum votum vestrum frequentius vos visitare non valeo, hanc admonitiunculam, in qua etiam antiquorum Patrum capitula pauca inserui, et ariditatem sensus mei quasi virorum fortium amoenitate condivi, cum perfecta charitate curavi sinceritati vestrae ad vicem praesentiae meae pia humilitate transmittere. Sed hanc praesumptionem, sicut dixi, ipsi mihi charitas ingerit, quae timere non novit. Et ideo rogo vos, venerabiles filiae, ut audaciae meae veniam dantes, quaecunque suggessero, patienter et benigne suscipiatis, et consulentes rusticitati vel verecundiae meae, qualemcunque exhortationem meam secretius relegite, nulli alii tribuentes, ne cujuscunque eruditae aures rusticissimi sermonis nostri asperitate feriantur. Nos enim; Deo propitio, licet nihil sinistrum de vestra conversatione sanctissima sentiam, tamen propter multiplices laqueos inimici, de quo dicitur: cui sunt nomina mille, mille nocendi artes, propter illius ergo venenosas asturias, et maleblandas concupiscentias, sanctam vestram conscientiam qualibuscunque etsi tepidis sermonibus admonemus; et licet minus idonei bellatores, arma vobis spiritalia contra ignitas sagittas diaboli providemus. Gaudete ergo et exsultate in Christo, venerabiles filiae, et gratias illi jugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione ad portum quietis et religionis attrahere et provocare dignatus est. Cogitate jugiter unde existis, et ubi pervenire meruistis. Reliquistis fideliter mundi tenebras, et lucem Christi feliciter videre coepistis. Contempsistis libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium pervenistis. Respuistis gulam, et abstinentiam elegistis. Repudiastis avaritiam atque luxuriam, et charitatem ac misericordiam tenuistis. Et quamvis vobis usque ad exitum vitae non deerit pugna, tamen Deo donante securi sumus de vestra victoria. Sed rogo vos, venerabiles filiae, ut quantum estis securae de praeteritis, tantum sitis sollicitae de futuris. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnantur. Audite apostolum Petrum dicentem: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit (I Petr. V). Quandiu in hoc corpore vivimus, die noctuque Christo adjutore vel duce contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliqui, quod pejus est, negligentes et tepidi, qui de solo Christianitatis vocabulo gloriantur, et putant quod illis sufficiat vestem mutasse, et religionis tantum habitum suscepisse, nescientes illud propheticum: Fili accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Nec sententiam Psalmistae considerantes: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et illud quod Apostolus dixit: Per multus tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 22). Vestes enim saeculares deponere et religiosas assumere hujus horae momento possumus; mores vero bonos jugiter retinere, vel contra maledulces voluptates saeculi hujus quandiu vivimus Christo adjutore laborare debemus; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit salvus erit (Matth. X, 22). In primis ergo omnis anima quae religionem servare desiderat, gulae concupiscentiam vincere, ebrietatem vitare tota fidei virtute contendat, et ita temperatum convivium in mensam medietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam luxuria provocetur. Deinde, abjecta superbia, cui Deus resistit, profundae humilitatis jaciat fundamenta; invidiam velut vipereum venenum detestetur ac fugiat; linguam refrenet; detractionem quasi venenum respuat; verba otiosa nec ipsa proferat, nec ab alio prolata auribus suis libenter admittat; vestimentorum habitum nec nimis abjectum, nec nimis pomposum, aut periculose elegantem habere consuescat; lectionem aut ipsa frequentius legat, aut legentis verba tota pectoris aviditate suscipiat; de divinis Scripturarum fontibus jugiter aquam salutis hauriat; illam utique de qua Dominus dicit: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). De paradisi etiam floribus, hoc est, sanctarum Scripturarum sensibus, anima sancta se jugiter ornare contendat; ex ipsis pretiosas margaritas auribus suis indesinenter appendat; ex his annulos et dextralia, dum exercet opera bona, componat: ibi vulnerum medicamenta, ibi castitatis aromata, ibi compunctionis holocausta requirat. Qui vero religionem in immaculato et puro corde conservare desiderat, aut nunquam in publicum, aut certe non nisi pro grandi et inevitabili necessitate procedat; familiaritates virorum, quantum potest, rarius habeat: ita tamen, ut quoties necessitas viros videndi aut salutandi exegerit, ipsi videantur quos aetas et vita sancta commendat; sed ipsi, ut dixi, rarius; et non diurna, sed brevissima cum illis collocutio habeatur. Juvenes vero aut nunquam aut difficile videantur. In familiaritate vero assidua nec laici unquam nec religiosi suscipiantur; quam rem non solum feminae de viris, sed etiam viri de feminis observare contendant, si integram puritatem castitatis custodire desiderant. Nec dicat aliquis: Sufficit mihi conscientia mea. Dicat sibi quisque quod sibi placuerit, misera et satis odibilis Deo est excusatio ista, quae magis de impudentia quam de conscientia bona procedit. Nam quando prima familiaritas aut viri cum femina, aut feminae cum viro esse coeperit, satis verecunda et sancta esse cognoscitur, quia subtrahit in primis diabolus machinamenta sua, donec, paulatim assidua familiaritate crescente, inter ambos inimicam nutriat amicitiam. Callidus enim hostis facit illos sibi invicem parvo tempore deservire sine ulla titillatione libidinis, sine ullo dispendio castitatis: et ita illos falsa securitate circumvenit, ut eos quasi in blanda tranquillitate velut duas naviculas producat in altum; et dum se putant esse securos, nec jejuniorum quasi remorum adjutorium petunt, nec vigiliarum gubernaculum quaerunt; cumque eos securos fecerit, in se ipsis elidens subita illos tempestate demergit, et in vulnificos implexus impingens, simul uno ictu mortificat. Tandiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas jungens, simul ambas accendat: sic explicat diabolus quod celare antea videbatur; sic quasi de simplici charitate amorem conflat illicitum. In primis contentus est cedere, ut sic valeat amplius occupare. Ecce securus est quisque de conscientia sua, quod cum aliquem viderit, scandalizari de ipso non possit. Nunquid quomodo conscientiam suam novit, sic voluntatem alterius videt? Ecce tuus oculus alium simpliciter videt, et forte ille te crudeliter concupiscit. De tua castitate gaudes, et de illius ruina non times? Si enim tu te nimium familiarem praebueris, alterius concupiscentiam nutris; etiamsi ipsa non pecces, alium tamen perdes; et erit tibi causa etiam sine causa, ut te libido maculet aliena. Nolite, quaeso vos, nolite quibuscunque aut occasionem dare, aut familiaritatem tribuere, ne forte cujuscunque concupiscentia in vos male succensa alibi incipiat quaerere quod in vobis non potuit invenire. Sed forte dicit aliqua: Secura sum de conscientia mea. Absit ut hoc de ore religioso procedat. Jam enim cecidit, qui de sua virtute confidit. Libidinem si Christo adjuvante desideras vincere, familiaritatem debes refugere. Certissime noverit quod qui indignam familiaritatem non spreverit, aut se, aut alium cito perdet. Sed forte dicit aliquis: Ideo familiaritatem non fugio, quia volo habere quod vincam, adversarium meum cupio tenere captivum. Vide ne contra te adversarius incipiat rebellare, vide ne te ducat captivitas ista in captivitatem. Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VII, 15). Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere, contra libidinem vero non expedit te pugnare, sed fugere. Esto ergo libidinis fugitivus, si vis esse castitatis pugnator egregius. Sed quod dixi diligenter attendite. Quando aliquis stimulis libidinis incitatur, Christo adjuvante pugnet quantum praevalet contra se, quia non habet quo possit fugere. Si quando vero per alterius societatem opportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem, quantum praevalet, ut supra dixi, anima sancta refugiat; ac si aliquando aliquis in se ipso tentatur, sibi Deo adjuvante resistat; quando per alicujus societatem vel levi concupiscentia titillatur, quasi serpentem venenatum quanta potest celeritate refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus, abstinentiam rationabilem teneamus, quia vera est illius sanctissimi viri sententia: Prout continueris ventrem, ita et venenosos motus ejus. Humilitatem etiam nostram quantum possumus conservemus; non enim diu carnis integritas servatur, ubi animus tumore superbiae corrumpitur. Praecipue si et iracundiae flamma frequentius surgit, castitatis et virginitatis flores cito consumit. Casta enim et Deo devota anima non solum extraneorum, sed etiam parentum suorum assiduam familiaritatem, aut ad se veniendi, aut ipsa ad eos ambulandi habere non debet: ne aut quod non oportet audiat, aut quod non expedit dicat, aut quod castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa quae Ecclesiae offeruntur, et in sacro altario ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, et nefas est ut de ecclesia postmodum ad domum laicam revocentur, aut usibus humanis aptentur; si tantam dignitatem habent vasa, quae nec intellectum possunt habere nec sensus, putas qualem dignitatem apud Deum habent omnia ad ipsius imaginem procreata? Sicut ergo vasa sancta humanis usibus servitura nec possunt nec debent de ecclesia revocari, sic religiosum quemquam non oportet, non decet, non expedit parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut aemulationis malum quasi venenum vipereum fugiatis; et ita inter vos charitatis dulcedinem conservetis, ut vobis invicem per sancta colloquia medicamenta spiritalia praeparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliquae quae quando se pariter jungunt, magis sibi, detrahendo, vel contra praepositas murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sanctae ac venerabiles filiae, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite; si superbientem, humilitatis medicamentum apponite; si iracundam videritis, refrigerium patientiae ministrate. Si nobiles natae estis, magis de religionis humilitate quam de saeculi dignitate gaudete; et sic terrenam substantiam dispensate, ne unde spiritales pennas bene et cito tribuendo habere potestis, aliquid vobis reservando aut tardius erogando, carnales compedes habeatis. Terrena namque substantia si tardius erogatur, animae pennas quasi visco illigare cognoscitur, quia verum est illud quod scriptum est: Impedimenta mundi fecerunt cos miseros. Si qua vero pauper fuit, antequam religionem sanctam assumeret, Deo debet gratias agere, qui illam mundi istius facultatibus noluit illigare. Multos enim, quod pejus est, ita suae facultates ligatos tenent, ut ad aeternam patriam redire non possint. Vos vero jam etiam in hoc saeculo Christo propitio felices estis, quae facultates simul et voluptates saeculi istius non solum corde, sed etiam corpore contempsistis. Tenete ergo manus in aratro, et nolite respicere retro. Et quia in tectum jam perfectionis ascendere meruistis, non vos inde deponant saeculi istius voluptates. Mementote uxoris Loth, quae retro respiciens versa est in statuam salis (Gen. XIX, 17). Nunquam juramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat. Non solum corpora, sed etiam corda vestra omni sollicitudine custodite, propter illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Et illud quod Dominus in Evangelio dixit: De corde enim exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19). Si enim in corde nihil male cogitatur, quidquid sanctum est ex ore profertur; quia, sicut scriptum est: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Hoc enim lingua proferre consuevit, quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni et meditationi debetis incumbere, ut ante omnia etiam manibus possitis aliquid exercere, secundum illud quod Apostolus ait: Qui non operatur non manducet (II Thess. III, 10); praecipue tamen usque ad horam tertiam lectioni vacare consuescite, et meliorem diei partem sancto operi dedicate. Oratio vestra ita cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore: nam qui alta voce orare voluerit, et sibi et alteri multum nocet, dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta et sacra suspendit. In ipsis operibus quae manibus fiunt, saecularia et pomposa adjumenta, quae non utilitati, sed vanitati serviunt, fastidite atque contemnite, ut etiam in ipsis terrenis possitis quidquid sobrietati et honestati convenit exercere. Multi enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus suis ostendunt. Praeparant sibi ornamenta saecularia saeculum diligentes, et voluptati servientes vel luxuriae. Vobis vero, quibus mundus crucifixus est, nihil sit commune cum talibus; sed omnia ornamenta quibus ad luxuriam caro componitur, velut inimica et contraria, a vestro proposito respuantur. Sunt enim, quod pejus est, qui pro vanitate saeculi istius plus student terrenis cupiditatibus operam dare quam lectioni divinae insistere: dum volunt stragula pulchra, et picta tapetia, plumaria etiam et reliqua his similia cum ingenti sumptu et superflua expensa ad oculorum libidinem praeparare, nescientes illud quod Dominus per Joannem evangelistam clamat et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et saeculi ambitio est (I Joan. II, 5). Quid prodest virgini integritatem corporis custodire, si oculorum concupiscentias noluerit evitare! Sunt etiam nonnullae quae etiam de facultatibus suis majorem partem parentibus, et forte divitibus, quam pauperibus dare volunt; et non cogitant quod dum illis substantiam suam ad luxuriam tribuunt, se aeterna mendicitate consumunt. Sed dicit aliquis: Ergo despicere debeo parentes meos? Absit ut nos dicamus quod parentes tuos non debeas honorare. Quomodo potest fieri ut parentes praedicemus non amandos, qui inimicos dicimus diligendos? Ama parentes tuos quantum potes; et, si casti sunt et honesti, honorem illis semper impende, et de facultatibus tuis aliqua illis pro tui memoria munuscula derelinque. Totum vero quidquid est majus atque utilius usque in finem saeculi profuturum pauperibus tribue, ut eleemosynae tuae usque ad diem judicii per refrigeria pauperum transeant ad regna coelorum. Quod minus dederis parentibus tuis, poterunt sibi ipsi postmodum providere, poterunt laborare; quod tibi minus pro misericordia praeparaveris, illo saeculo nunquam poteris invenire. Attamen si sunt aliqui parentes pauperes, ut victum aut vestitum sufficienter habere non possint, mercedem apud Deum habebis, si illis unde possint sustentari tribuis. Venturi enim sumus ante tribunal aeterni judicis; et si bene egimus, feliciter audiemus: Venite, benedicti, percipite regnum, quia esurivi et sitivi (Matth. XXV, 34). Et post pauca: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, sine dubio pauperibus, mihi fecistis (Matth. V, 40). Non dixit: Venite et percipite regnum, quia parentum vestrorum divitias vestris divitiis cumulastis, quia illis unde luxuriarentur in saeculo dimisistis. Non hoc utique dixit; sed illud quod in Evangelio commemorat, quod et per Prophetam ante praedixerat: Dispersit, dedit pauperibus (Psal. CXI, 9). Attendite, quaeso: Dispersit, inquit, dedit pauperibus. Nam et dives ille de quo in Evangelio legimus, quod induebatur purpura et bysso (Luc. XVI, 19), fratres suos divites dereliquit, sed ille postea guttam refrigerii in inferno ardens quaesivit, et invenire non potuit. Vos vero, sanctae et Deo dignae animae, totum spiritualiter agite, et cui consecrastis animas vestras, ipsi offerte, imo reddite substantiam vestram. Dignum est ut a vobis accipiat terrena, qui praeparat aeterna. Ipse a vobis accipiat terrenam substantiam, qui vobis contulit virginitatis coronam. Vos autem illi amplius debitrices estis, quibus dedit ut illum, qui est immaculatus Agnus, quocunque ierit sequi possitis. Sequitur quidem Christum caetera fidelium multitudo, non quocunque ierit, sed quousque potuerint. Poenitentes enim et conjugatae possunt per alias justitiae vias sequi Christum; cum in virginitatis decorem praecedit, non habent quid faciant ut virgines sint. Vos vero, sanctae filiae, sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Iterum atque iterum, sanctae et Deo dicatae animae, rogo, et cum omni humilitate ad conservanda virginitatis praemia consilium dare praesumo, ut familiaritatem incongruam a vobis vel a vestris animis totis viribus repellere laboretis. Longe satis, longe sit pestis ista et lues quam inordinata familiaritas jaculatur. Non est in hac societate securitas, quae collisionem patitur velut a quibusdam fluctibus turbulentis. In hac familiaritate non habitat amica concordia, quae non nisi discordantes inimicitias creat. Nam ad conservandam sanctae religionis dignitatem, singularitas magis quam inordinata familiaritas testis sanctissima est. Attende, o anima sancta, et diligenter intellige quanta mala de inordinata societate nascantur. Familiaritas enim cujuslibet si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, cupidinem concupiscit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditioni gaudet, interitum fovet, confusionem meretur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, excusationes inflammat, et catervatim simul in fascem glomerat numerosas indagines captionum, ac per infinita dedecora multiplices mortes inveniet in perniciem perditorum. Tot et tanta sunt mala perniciosae familiaritatis. Nemo prosternitur, nisi qui societatem unde periclitari possit, aut difficile, aut certe rarius habere contempserit. Nam si anima sancta secretum suum custodire voluerit, et assiduae familiaritatis malum tota animi virtute refugerit, ipsa sancta singularitas munimen illi invictum est sanctimoniae, expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciviae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et improbitatis excidium, animae victoria, et corporis praeda, libertas gloriarum et captivitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium conscientiae et evacuatio tota luxuriae, pax secura virtutum et expugnatio inquieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragabilis portus (Sic. Cf. col. 1159, lin. 34), virginitatis mater et hostis immunditiae, lorica pudoris et spolia probrositatis, murus incorruptionis, discretio vulgaritatis, integritatis dignitas et fornicationis abdicatio, charitatis fastigium et dedecoris praecipitium, voluntas bonorum operum et afflictio vitiorum, refrigerium pudicitiae et poena petulantiae, acquisitio triumphorum et facinorum detrimenta, requies salutis et perditionis exsilium, vita spiritus, et carnis interitus, status qualitatis angelicae et funus humanae substantiae. Haec omnia mala fortiter, Deo adjuvante, et illa quae diximus bona feliciter acquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas inordinata respuitur. Attendite, quaeso vos, animae sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est christiana militia, sola duriora praelia castitatis, ubi quotidiana pugna est et rara victoria. Gravem castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur et timetur; quotidie, inquam, vincitur et non desinit provocare. Nemo securus vincit, qui secum pugnat. Periculosa navigatio est ubi saepe naufragatur, et cum periculo transitur in fluctibus, ubi multi mersi sunt, libidinis. Cupiditas enim cum vincitur non finitur. Castitatis dura sunt praelia, sed majora sunt praemia. Flamma quae nimium flagrat, cito venit ad cineres; incendium vero corporis cum illi acquiescitur, accenditur potius quam finitur. Castitatis palmam nemo securus accipit; cui quantum durus exitus, tantum gloriosi sunt fructus. Praemiale sibi periculum indicit, qui bellum suscipit cum natura. Hostis publicus pascit in noctibus, latronis insidiae solis grassantur in tenebris; libidinis vero cupiditas et in noctibus provocat, et in die non parcit, nec regum purpuras metuit, nec pannos pauperum perhorrescit. Ut ergo castitatis praemia et virginitatis coronam feliciter Deo remunerante possitis accipere, periculosam familiaritatem a vobis semper excludite. Currite fideliter, ut possitis feliciter pervenire. Et mei memores estote, cum in vobis coronata fuerit immaculata virginitas. Haec epistola ante tribunal Christi me excusabilem reddet, quia cum vera charitate et perfecta humilitate quod mihi oportebat dicere, et vobis audire, suggessi. Si quis, quod Deus non patiatur, obedire neglexerit, erit illi in testimonium; qui vero libenter acceperit, convertetur in gaudium non temporale, sed aeternum. Vigeatis in Christo, sanctae ac venerabiles feminae.

S. CAESARII EPISTOLA HORTATORIA AD VIRGINEM DEO DEDICATAM. O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et quis cognovit sensum ejus (Rom. XI, 33)? Quis enim existimare potest in diebus adolescentiae tuae, o venerabilis mihi integritate quidem et meritis domina, sed ordine ac gradibus in Christo filia, cum in coenobio sanctarum virginum conferta choro spiritali, studio et divinarum Scripturarum eruditionibus intenta, me tunc quasi partem animae tuae diligeres, hominem juvenem et non magnae indolis virum, qui per abrupta voluptatum lasciviamque vagabatur, ac peraerumnosis anfractibus, propter laetitiam scilicet temporalis felicitatis, in clandestino jactu festinabat immergi, cujus praeterea nomen tantum auditu noverat, vultu penitus ignorabat, quod ad hoc nos officium dispensatio omnipotentis Dei praedestinatos haberet, scilicet ut nobis familiam suam traderet gubernandam, isto duntaxat ordine, ut in officina hujus Ecclesiae ministrares, secundum divini praecepti oraculum. Si, inquit, separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 29). Velut solertissima trapezita inter eos qui aeterni Regis in se impressa custodiunt, ut eos quoniam denarium ejus contra conscientiam cum clave adulterina sorde commaculant, sagaci discretaque divisione secernas: quippe quae non rudis vel neophyta haec sacra dicata ministeria, sed ab ipsis pene cunabulis per annos infantiae atque adolescentiae, a juventute usque studiis regularibus exercuisti vitam, in quibus vivendi didicisti normam, et doctrinae copiam affatim es consecuta. Ego vero qui scientiae praerogativam, praepediente segnitia, assecutus non sum, et ab abstinentia quam in te intulit divina dignatio procul distare me video et terrenis necessitatibus implicari. Unde garrulus potius a sapientibus quam recte aliquid loquens jure reprehendor, sicut etiam ipsius dictionis designat impolita materies. Sed licet stolidus et terreni operis luto foedatus, prisci tamen amoris recordans, credi non potest, postquam hoc quod nunc habes officium sortita fuisti, qualem de te habeam sollicitudinem vel timorem. Unde quantam devotionem habui, ut illud secundum Deum ordinate susciperes, et absque macula bajulares; tanto acrius time, ne forsitan aut divinus te intuitus aut humana reprehendat opinio quod juxta te pateat reprehensioni; nec inveniatur in te, ut qui reprehendere volunt, digne lacerare videantur, aut qui imitari appetierint, delinquant: quod ita augustius poteris evitare, si supernum semper judicium ante cordis oculos ponas. Audi ergo me, o dulcissima virgo Christi, soror ac filia: tu quantumcunque semper in studiis spiritalibus occupari desideras, propter sororem tamen, necessaria aliquando etiam exteriora tibi erunt negotia dirimenda. Curandum ergo tibi summopere est, ut sic temporalia quasi pro tempore agas, ac semper tenacius in spiritalibus devotione et amore inhaereas, ut cum spiritalia citius dispensaveris, ad orationem illico vel lectionem quasi ad matris sinum recurras. Optare quippe debes ut, abjecta sollicitudine mundi, semper cogites de servitio Christi, propter illud: Nemo militans, inquit, Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). Cogita sine intermissione, quia hujus Ecclesiae es instituta lucerna, non occultanda sub modio, sed super candelabrum posita, ut omnibus qui hanc domum habitant lumen bonorum operum exemplis impertias propter illud: In omnibus, inquit, temetipsum praebe exemplum bonorum operum (Tit. II), vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per desiderium evolet, per verbum resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annuntiandum verbum Dei te sororibus affectaveris, seu propter utilitatem animarum tenoremque regulae custodiendum necessitas incubuerit altercandi, prius cauta consideratione pensa, ut quod ore promis, factis impleas; ut quod aliis praedicas, operibus praebeas: scilicet ut in tuis humeris atque cervicibus prius sentias utrum gravibus an levibus oneribus colla sororum onustes; verbi gratia, si jejunium super quotidianum, vel abstinentiam extra consuetudinariam, nec non, ut assolet, plus solito in synaxi psalmos placuerit decantare. Prior in ecclesia inveniaris, postrema exeas; prima suscipias labores, solvas posterior; et in quotidiano corporis alimento atque communi cibo par sis bis cum quibus pari uteris in mensa consessu; ut quae ad unam sedetis mensam, unum vos parque reficiat alimentum; iisdem et tu quibus et sorores ferculorum saporibus delectare, et aequalia vobis cibaria potionesque exhibeant vel porrigant communes discoferae vel pincernae; primatumque tuum, quem prior ad mensam tenes, prima ad virtutem parcimoniae vindices; ut abstinentiam quam lingua praedicat, proximae fauces vel vicinus stomachus sentiat, ne forsitan subditae audientes tacitis cogitationibus dicant: O quam pulchre nobis abstinentiam praedicat plenus venter, et contentas nos jubet esse vilissimis cibis ac poculis accuratis cibis poculisque delectabilibus refertum guttur et eructans! Illa enim de abstinentia praedicatio acceptabilis est, quam lurida jejuniis ora decantant. Et in his omnibus caeterisque hoc tibi noveris convenire, ut angusti callis itinera, per quae socias admones gradiendum, prior ipsa gradiaris; ut omnia quae agenda sunt, ante factis impleas; ut postmodum velut ductilis tuba ex percussione perducta rectius erumpas in voce, propter illud dominicum: Qui, inquit, scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt (Matth. XVIII), et reliqua. Inter caetera, cum magna tibi cautela custodiendum est ut omnes in monasterio, quarum gubernacula aequaliter tuis imposuisti cervicibus, aequaliter diligas; neve unam plus, minus aliam ames: sed cuncta quae sunt, in quibus possibilitas exstat, aequo moderamine disponas, parique moderatione dispenses, ac parem eis charitatem impertias, et non quibuslibet per privatum amorem, sed cunctis secundum merita singularum quae sunt necessaria largiaris. Non quae tibi vultu intuituque placuerit, non quam tibi ad oculum cognoveris, vel cujus blandiori fueris obsequio delinita; sed quam amor Christi et religiosior demonstraverit vita, praeponas. Si quam Dominus substantiolam contextu largiri dignatus in monasterio fuerit, cum summa aequitatis linea, aequa omnibus lance, prout cuique opus fuerit, dispensetur; servata tamen senioribus veneratione, his duntaxat quae Ecclesiae columnae esse meruerunt. Non sis vestibus ornatior caeteris: exhibe non quae malitia hominum ( Sic ), sed in his quae diabolus invidere potest; ut pro ornatu vestium sis ornata conversatione ac moribus; et haec omnia lectio divina condiat. Oportet enim te, ut vereor, propter quasdam, cultrum nonnunquam habere in gutture, cauterium in lingua gestare, virgam tibi et baculum in manu ferre; ut per cultrum deseces vitia, per cauterium vero ad sanitatem secta reducas; per virgae disciplinam corrigas, per baculum vero disciplinatas sustentes. Si cui vero pro suis debitis poenitentiam imposueris, observandum ut cum eam sub fasce a te imposito inclinari incurvarique conspexeris, imiteris formicae solertiam, secundum praeceptum sapientissimi Salomonis, et humerum tuum oneri ejus spiritali supponas, ut medio ejus itinere obviam oneratas subleves vel sustentes; et sic singulas quibusque negligentiis aut culpis specialibus admoneas et instruas, ut de earum salute a Christo Domino tibi aeterna gloria repraesentetur. Si quando vero cum saecularibus ad colloquendum fueris evocata, et ire necesse fuerit, prius arma frontem tropaeo crucis, vexillo Christi pectus ingemina, ut cum sua virguncula Christus comitari dignetur: semper tamen virginali pudore cooperta, memor beatae Mariae, quae cum angelo paucissimis collocuta verbis, cum Elisabeth postmodum in carmen et laudes Dei decantando prosilivit. Cumque post haec ad eos veneris cum tantae honestatis constantia, nec ipsa vel locutionem praeponas; ut qui te viderint, Christo Domino gratias agant, qui talem familiae suae providere dignatus est matrem. Ipsa vero processio tua exterior rationabilis non minus debet esse quam rara. Confabulatio vero tua cum eis semper sit mixta gravitate et dulcedine, illa scilicet quae de sancto ac puro amore procedit; coercenda semper sit et verecundiae intermiscenda, sicut Christi virginem decet. Item ut ne usquequaque tacens, aut superbiae aut stultitiae notam incurras; sed tantum loquaris, quantum opportunitas flagitat rei ac temporis; ut abscedens, quisquis ille fuerit, desideret te quam se ( Sic ), vel loquelam tuam audire, quam ornat morum gravitas, affectus dulcedinis et paucitas locutionis. Si quid vero ab eis petitum fuerit, quod praestare deliberes, cum vultu hilari praesta. Si quid vero praestari non convenit, petitionem eorum honestate saltem sermonis mollifica. Nomen tuum plures noverint, beneficia tua in quantum praevales plures sentiant; vultum rari cognoscant. Si quando autem tibi pro necessitate monasterii seorsim cum provisore fuerit colloquendum, cum duabus vel certe cum tribus electis sororibus facito; aut si negotium secretius supervenerit, aliis saltem videntibus loco patulo colloquaris: quia opinio bonae famae, sicut etiam perfectae vitae custodia, tibi necessaria est; et tunc primum despicienda humana detractio, cum Christus in causa est. Si quando vero tale aliquid acciderit faciendum, ut ambiguitate constricta, quacunque parte divertas, quasi syllogismo innexa, in incertum incedas, si feceris, tunc demum ad minus te converte periculum, quod facilius ad bonum gubernando retorqueas; et non solum de dubiis, sed omnis tua actio sit propter Deum, sermo de Deo, cogitatio in Deum, et exceptis vitiis quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compassibilem, omnibus gratam, omnibus piam, omnibus affectuosam, cunctis bonis animatam; quemadmodum Paulus Christi virginem decoravit, ut sis sancta corpore et spiritu (I Cor. VII); ipso sponso et Domino tuo mentem tuam regente, et cunctas vias tuas disponente, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

NOTA. (Videsis Epistolas: Ruricii ad Caesarium, Patrologiae tom. LVIII, coll. 108 , 111 ; Caesarii ad Symmachum papam et hujus ad Caesarium, tom. LXII, coll. 53 , 54 ; Bonifacii II ad Caesarium, tom. LXV, col. 31 , Aviti Viennensis ad Caesarium, tom. LIX, col. 229 ; Joannis II ad Caesarium, tom. LXVI, col. 25 ; et Agapeti I ad Caesarium, tom. LXVI, coll. 45 , 46