Migne Patrologia Latina Tomus 44
Epistola ad Valerium
Epistola ad Valerium (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Domino illustri et merito praestantissimo, atque in Christi dilectione charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio ejus suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non posses, ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet (Prov. XXVII, 2), fieres praedicator. Quanquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime, atque in Christi dilectione charissime fili.
2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbae sapias in excelsis honoribus, nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis (I Tim. VI, 17, 18); quam sit domus tua requies solatiumque sanctorum, et terror impiorum: quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi, sive in veteribus ejus, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Haec atque hujusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supradictum fratrem plura et testatiora cognovimus.
3. Porro autem de pudicitia conjugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius, et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam praesenti loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum, quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.