Epistola Tranquilli Parthenii ad Bilibaldum Pirckheimerum; aduersa fortuna iactatur

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Tranquilli Parthenii; aduersa fortuna iactatur
1519.
editio: incognita
fons: incognitus

Crebro memoria mihi repetenti tuam singularem beneuolentiam qua me nuper es complexus, quum istac iter facerem, testimonio atque commendatione dumtaxat Viti Verleri, uiri optimi meique amantissimi et tui obseruantissimi, obrepere non parua solicitudo solet, quae me dies atque noctes exagitat, quod tuo liberalissimo erga me animo nequeam non esse ingratus. Erro procul a patria in extremis terrarum partibus, nonnumquam inter inhumanas gentes, sine spe, sine auxilio, adeo pertinaciter insequente fortuna ut saepe numero uitae odium mihi suboriatur. Accesserat pestilens quedam aegritudo quae, omitto quod uires eneruauerit, certe pulcherrimum meum institutum interrupit, quo (si licuisset per aduersam ualitudinem) omnium amicorum tuique in primis memoriam renouassem, non obscurum posteris mei grati animi testimonium relinquens. Caeterum altiori cura et grauioribus laboribus enitar ut id, quod meis optatis inuidens fortuna intercepit, propediem absoluam. Tu interim eodem animo ut coepisti – es autem optimo et beneuolentissimo – uel absentis mei memoriam retinere uelis, rogo.

Vale.

Ex Lypsia, III Nonas Ianuarii MDXIX.

Excellentisimo uiro domino Bilibaldo Pirckheimero, primario senatori Norimbergensi, Tranquillus Parthenius recensere

Qui colis Aonias felix, Bilibalde, Camoenas,
    Maxima Germaniae gloria nempe togae,
Taenariis redeat si Titus Caesar ab oris,
    Si probitas Neruae, Dite iubente, pii,
Phocion et iusto cantatus Aristides ore        5
    Si uictis Stygiis huc referantur aquis –
Non ullo cuidam cedet tua tempore uirtus,
    Nec minor extremo est fama futura rogo.
Prima tuae placidae rara est clementia sortis,
    Iustitiae ueteres munere uincis auos,        10
Tuque Philethaeis non inficiande corymbis,
    Tu quoque Phoebea conspiciende coma,
Eximio doctos sectaris honore poetas,
    Atque foues gremio pectoribusque tuis.
Quis neget in summo uariarum culmine rerum,        15
    Inter fortunae dona beata tuae,
Vincere te saeuae miracula ficta chymerae?
    Diuitiis Croesus, moribus ipse Numa es.