EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
De profundis
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus


De profúndis clamávi ad te, Dómine:
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant áures túae intendéntes
in vocem deprecatiónis méae.
Si iniquitátes observáveris, Dómine,
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est,
et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo éius,
sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem
speret Ísraël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Ísraël
ex ómnibus iniquitátibus éius.
Glória Patri
Réquiem aetérnam