Carmina Hadriani quae exstant

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina quae exstant
c. 100 AD
editio: incognita
fons: incognitus

I recensere

Ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati rotundos.

II recensere

Lascivus versu, mente pudicus eras.

III recensere

Animula vagula blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca,
pallidula, rigida, nudula,
nec ut soles dabis iocos...       5

IV recensere

Borysthenes Alanus,
Caesareus veredus,
per aequor et paludes
et tumulos Etruscos
volare qui solebat,       5
Pannonicos nec ullus
apros eum insequentem
dente aper albicanti
ausus fuit nocere:
sparsit ab ore caudam
vel extimam saliva,       10
ut solet evenire.
sed integer iuventa
inviolatus artus
die sua peremptus       15
hic situs est in agro.