I. recensere
Inprimis, si fidem rectam sibi intellegat pleniter et alios docere possit.
II. recensere
Similiter de oratione dominica et simbolo.
III. recensere
Post hæc, si eorum psalmos sciant et interpretari possint, quia, si hæc non sciunt, eorum debitum persolvere non possunt, hoc est primam, III., VI., IX., vesperam, completam, nocturnam, matutinam.
IV. recensere
Post autem, ut missam intellegere sciant, tam ipsum canonem quam et alias orationes, quæ ad ipsam missam pertineant.
V. recensere
Simili modo evangelia et lectiones sive omelias ad populum predicandum.
VI. recensere
Similiter signaculum sive omnis baptismatis offitium et memoriter teneant et disponere sciant.
VII. recensere
Similiter et pænitentialem sive et compotum, canonem, unde iam non semel ammonuimus.
VIII. recensere
Et, quando oblationes super ipsum altare sanctum offerunt, quid dicit, quando illas oblationes ponunt super ipso altare.
IX. recensere
Et capitularem, quam de baptismi offitio vel venientium ad fidem eis dedi, ipsum intellegant et memoriter teneant.
X. recensere
Similiter de ministris ecclesiæ, quid significant et unde originem acciperunt, hæc sunt patriarcha, archiepiscopus, metropolis, episcopus sive clericus – unde apellatus est clericus – de minoribus gradibus, sicut est presbiter, diaconus, subdiaconus, lector, acolitus, exorcista, hostiarius.
Ista omnia volumus ab eis requirere, et archipresbiteri nostri assiduæ ista omnia ab eis requirant.
XI. recensere
Et quando missam celebrent, discipulum habeant, qui responsum eis dare possit.